라틴어 문장 검색

Gerulum litterarum levitici ordinis honestat officium, hic cum familia sua depraedationis Gothicae turbinem vitans in territorium vestrum delatus est ipso, ut sic dixerim, pondere fugae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Censorio salutem 1:1)
illud autem deberi tibi quodam, ut iuris-consulti dicunt, praecipui titulo nec tuus poterit ire pudor infitias, quod post Gothicam depopulationem, post segetes incendio absumptas peculiari sumptu inopiae communi per desolatas Gallias gratuita frumenta misisti, cum tabescentibus fame populis nimium contulisses, si commercio fuisset species ista, non muneri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 5:2)
per vos mala foederum currunt, per vos regni utriusque pacta condicionesque portantur, agite, quatenus haec sit amicitiae 1 concordia 2 principalis, 3 ut episcopali ordinatione permissa populos Galliarum, quos limes Gothicae sortis incluserit, teneamus ex fide, etsi non tenemus ex foedere, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 10:2)
ipsos nam credere dignum caelicolas, tellus quibus hospita semper Athenae, ceu leges hominemque novum ritusque sacrorum seminaque in vacuas hinc descendentia terras, sic sacrasse loco commune animantibus aegris confugium, unde procul starent iraeque minaeque regnaque, et a iustis Fortuna recederet aris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권252)

SEARCH

MENU NAVIGATION